라틴어 문장 검색

"cernis, ut erectum torva sub fronte minetur saevior adsurgens dempto consorte potestas, quas gerit ore minas, quanto premit omnia fastu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권58)
"neque enim arcano de pectore fallax Tantalus et saevae periit iniuria mensae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권83)
"ipsa ultro saevis plangoribus amens tecta replet, vacuumque ferens velamine pectus occurrit confessa patri;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권204)
"nequit iram explere potestas, illam et nocturno circum stridore volantes impastae fugistis aves, rabidamque canum vim oraque sicca ferunt trepidorum inhiasse luporum, saevior in miseros, fatis ultricis ademptae Delius insurgit, summaque biverticis umbra Parnassi residens arcu crudelis iniquo pestifera arma iacit, camposque et celsa Cyclopum tecta superiecto nebularum incendit amictu, labuntur dulces animae, Mors fila Sororum ense metit captamque tenens fert manibus urbem, quaerenti, quae causa, duci, quis ab aethere laevus ignis et in totum regnaret Sirius annum, idem auctor Paean rursus iubet ire cruento inferias monstro iuvenes, qui caede potiti, fortunate animi longumque in saecula digne promeriture diem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권213)
"quodsi monstra effera magnis cara adeo superis, iacturaque vilior orbi mors hominum et saevo tanta inclementia caelo est, quid meruere Argi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권219)
illos ut caeco recubans in limine sensit Cerberus atque omnes capitum subrexit hiatus saevus et intranti populo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권9)
at Ogygii si quando adflavit Iacchi saevus odor, tunc saxa manu, tunc pocula pulchrum spargere et immerito sociorum sanguine fuso instaurare diem festasque reponere mensas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권31)
"non fugeret diras lux intercisa Mycenas, saeva nec Eleae gemerent certamina valles, Eumenidesque aliis aliae sub regibus, et quae tu potior, Thebane, queri:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권59)
longa est series, sed nota malorum persequar, unde novis tam saeva potentia donis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권93)
Lemnius haec, ut prisca fides, Mavortia longum furta dolens, capto postquam nil obstat amori poena nec ultrices castigavere catenae, Harmoniae dotale decus sub luce iugali struxerat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권94)
viderat hoc coniunx perituri vatis et aras ante omnis epulasque trucem secreta coquebat invidiam, saevis detur si quando potiri cultibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권109)
ipsi ceu regna negentur, festinatque vias ramumque precantia olivae abicit, attonitae tectorum e limine summo aspectant matres, saevoque infanda precantur Oenidae tacitoque simul sub pectore regi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권193)
iuvenum fidos, lectissima bello corpora, nunc pretio, nunc ille hortantibus ardens sollicitat dictis, nocturnaque proelia saevus instruit, et sanctum populis per saecula nomen legatum insidiis tacitoque invadere ferro - quid regnis non vile?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권195)
tune pectora summo adclinata iugo voltumque obliqua madentem incipit - -interea dominae vestigia iuxta spumantem proni mandunt adamanta iugales - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권97)
volat ignea moles saeva dei mandata ferens, caelumque trisulca territat omne coma iamdudum aut ditibus agris signa dare aut ponto miseros involvere nautas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권122)

SEARCH

MENU NAVIGATION