라틴어 문장 검색

si vero est, unctum qui recte ponere possit et spondere levi pro paupere et eripere artis litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter- noscere mendacem verumque beatus amicum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:2)
ut salvus regnet vivatque beatus cogi posse negat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 27)
at ille labitur et labitur in omne volubilis aevum Quaeritur argentum puerisque beata creandis uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 225)
Nil admirari prope res est una, Numici, solaque quae possit facere et servare beatum, hunc solem et stellas et decedentia certis tempora momentis sunt qui formidine nulla imbuti spectent:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 61)
ergo si res sola potest facere et servare beatum, hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 625)
Vivere Naturae si convenienter oportet, ponendaeque domo quaerenda est area primum, novistine locum potiorem rure beato?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 107)
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis insolabiliter, tamen istuc mens animusque fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra, rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 142)
Tu recte vivis, si curas esse quod audis, iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 167)
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, neve putes alium sapiente bonoque beatum, neu, si te populus sanum recteque valentem dictitet, occultam febrem sub tempus edendi dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 168)
"beatus enim iam cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, dormiet in lucem, scorto postponet honestum officium, nummos alienos pascet, ad imum Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1815)
Agricolae prisci, fortes parvoque beati, condita post frumenta levantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, cum sociis operum et pueris et coniuge fida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 151)
verum gaudent scribentes et se venerantur et ultro, si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 263)
"Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bubus exercet suis solutus omni faenore neque excitatur classico miles truci neque horret iratum mare forumque vitat et superba civium potentiorum limina."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 21)
esto beata, funus atque imagines ducant triumphales tuom nec sit marita, quae rotundioribus onusta bacis ambulet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 83)
Quando repositum Caecubum ad festas dapes victore laetus Caesare tecum sub alta---sic Iovi gratum---domo, beate Maecenas, bibam sonante mixtum tibiis carmen lyra, hac Dorium, illis barbarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION