라틴어 문장 검색

scimus, quod avarus est cultor idolorum.
(ARCHIPOETA, IV102)
huius ope proelia te vicisse scias,
(ARCHIPOETA, V41)
scire tamen opus est, quid sit deo carum:
(ARCHIPOETA, V71)
scimus per desidiam regum Romanorum
(ARCHIPOETA, IX33)
meis te carminibus renovari scies:
(ARCHIPOETA, IX82)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
Eo tempore maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire solet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:1)
Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:1)
Quod non ita, ut putabant, evenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:4)
Nam cum quodam die ambo in regia cambra resideremus, undecunque, sicut solito, colloquia habentes, ex quodam quoddam testimonium libro illi evenit ut recitarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:1)
quod si inopinate evenerit, segregasse gaudebimus.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:8)
At si inter haec regalia exhortamenta propter pigritiam populi imperata non implentur, aut tarde incepta tempore necessitatis ad utilitatem exercentium minus finita non provenirent, ut de castellis ab eo imperatis adhuc non inceptis loquar, aut nimium tarde inceptis ad perfectum finem non perductis, et hostiles copiae terra marique irrumperent, aut, ut saepe evenit, utraque parte, tunc contradictores imperialium diffinitionum inani poenitentia pene exinaniti verecundabantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:14)
Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:8)
Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:2)
non enim aliter sciebat, quia nec hoc homines ausos esse existimabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION