라틴어 문장 검색

augetur flagitii merces, et Pollio occulta corruptione impellit milites ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minitarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장7)
simul in lucum propinquum trahit, provisum illic sacrificii paratum dictitans, ut diis testibus pax firmaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장3)
C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장7)
Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis devotionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam servorum agminibus pacem Italiae turbaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장1)
Ceterum uterque ad Vologesen regem nuntiis monebant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam prioribus reverentiam in populum Romanum continuaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장1)
sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장10)
Factum et senatus consultum ultioni iuxta et securitati, ut si quis a suis servis interfectus esset, ii quoque qui testamento manu missi sub eodem tecto mansissent inter servos supplicia penderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장1)
quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia castrorum aegerrime tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장2)
Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nuntiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum tempus locumque destinari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장1)
quantum Corbuloni cuiusque generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis et galeis in faciem pacis veniretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장3)
tum circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et praedae consulerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장4)
quin de bello aut pace, de vectigalibus et legibus, quibusque aliis Romana contineretur, suaderet dissuaderetve?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장3)
Quietae ad id tempus res in Germania fuerant, ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus maius ex eo decus sperabant si pacem continuavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장1)
atque interim securitate simulata medicamina vulneri et fomenta corpori adhibet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장6)
quasi media pace incauti multitudine barbarorum circumveniuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION