라틴어 문장 검색

quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:1)
aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:4)
atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)
utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 141:1)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
collectionem, qui apud est minas, id est κατάπληξιν exhortationem, Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 149:3)
praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσισ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 150:1)
Visellius, quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 152:3)
verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 155:1)
itaque, si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 155:2)
quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:4)
fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:1)
est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani (gens enim ex multis), vel ex diverso, qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec cubili est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 162:1)
ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 172:1)
detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 172:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION