라틴어 문장 검색

nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 10:2)
quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:2)
sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:2)
salvum me esse nec credo nec gaudeo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 201:2)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:2)
gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 99:7)
gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 109:2)
adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 124:3)
sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 349:5)
nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo, mea facilitas, nostra facilitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 368:1)
his contraria magis gaudere brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 388:3)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION