라틴어 문장 검색

postero die cum equitatu in Magnos - ita vocant - Campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 89:2)
iussique polliceri, si quid sibi ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 115:1)
ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 407:1)
ea maiore cum sonitu quam vulnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 451:2)
deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 457:1)
postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:1)
praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae, ut retineret eas, donec consul novo cum exercitu succederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 5:1)
et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 46:1)
cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 126:1)
interim die tertio cum verticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua dextra laevaque admovet castris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 133:1)
cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus, quae cum commeatu sequebantur, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 181:1)
nam Macedones, qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 203:1)
accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 212:1)
cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 215:1)
Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos, ut et ipsi collatas in unum vires firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 383:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION