라틴어 문장 검색

itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 263:1)
sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 296:1)
esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 29)
] neque exordiri primum unde occipias habes, neque ad detexundam telam certos terminos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 45)
item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장10)
quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum adigendo laedere non possunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장14)
Conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium non desideretur, supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon, [indagator umbrae] qui graece σκιαθήρασ dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장29)
huius antemeridiana circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장30)
Ex his duobus signis circino decusatim describendum, et per decusationem et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장32)
tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장33)
tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장34)
deinde per decusationem et centrum, ubi est A, perducatur linea ad extremum, in qua linea erunt litterae E et F. haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장53)
item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장10)
namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION