라틴어 문장 검색

sicut e diverso, si venitis, ostenditis, quia terminus potuerit poni vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 5:2)
equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos, atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:2)
multos in itinere multos in commilitio, multos in contractu multos in tractatu, multos in sua multos in nostra peregrinatione cognoscimus, plurima notitiae dantur et ex opinione compendia, quia non tam parvos terminos posuit famae natura quam patriae, quocirca si urbium status non tam murorum ambitu quam civium claritate taxandus est, non modo primum qui essetis, sed ubi essetis agnovi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 23:5)
neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:2)
ubi ille Trygetio meo idem qui Herculi quondam terminus peregrinandi?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 2:3)
hinc est quod, quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus invenitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:3)
pariter et nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:1)
quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 4:2)
Quid nunc iungentia mirer aut quid partitis distantia tecta trichoris?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci26)
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto, quem fortuna sinit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati26)
"nam templis numquam statuetur terminus aevi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis73)
eruimus, quae prima dies, ubi terminus aevi, quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho cogitet?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권216)
sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권388)
miser heu bellorum terminus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권351)

SEARCH

MENU NAVIGATION