라틴어 문장 검색

Cum autem scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum vectura etiam in epistyliorum deductione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장54)
Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장1)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)
hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장12)
cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장17)
Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:4)
est enim haec metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et quod transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 257:1)
Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:2)
[0451B] Jupiter enim adolescentem Ganymedem transferens ad superna, relativam Venerem transtulit in translatum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 25:3)
cuius titu- lum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem appellavit ad imitationem Odyssiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr8)
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces, - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet, - sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:4)
T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 12:1)
T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.61)
quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit Ennius arce et urbe orba sum, alio modo, si pro patria arcem dixisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:1)
argos transtulit quasi dicat, qui defendas quod Iuppiter transtulit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3271)

SEARCH

MENU NAVIGATION