라틴어 문장 검색

Nobis autem utilitas demum spectanda est, et, quantum fieri potest, curandum ne milites a signis absint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 22 2:1)
Ego illud unum affirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 37 3:2)
C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem conuenientissimum uidetur demonstrari opera non minus aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchritudinis tantum utilitatis habitura.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 411)
TRAIANUS PLINIO Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usu nobis futurus sit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 621)
Omissa ergo ea quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuvaretur, ratio totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis excutiatur, cum et utilitas civitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 82 2:1)
Existimo tamen tua providentia constituendum aliquid et sanciendum per quod utilitatibus eorum in perpetuum consulatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 108 2:1)
Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius provinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad perpetuam eius provinciae quietem essent profutura.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1172)
utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 20:3)
adde, quod est illis operum prudentia maior, solus et artifices qui facit, usus adest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 97:1)
viderit utilitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 140:2)
non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat fumum de patriis posse videre focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 313)
nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis, sed sum quam medico notior ipse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 340)
hoc quoque me studium prohibent adsumere vires, mensque magis gracili corpore nostra valet, cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est artibus his, quae nil utilitatis habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 527)
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat, cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, et cum fortuna statque caditque fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 32)
utilitas igitur magnos hominesque deosque efficit, auxiliis quoque favente suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 916)

SEARCH

MENU NAVIGATION