라틴어 문장 검색

Non est, mihi crede, non dico servilis, sed vilis animi egregium factum fama sceleris emisse.
(세네카, 행복론, Liber III 103:4)
Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet ;
(세네카, 행복론, Liber IV 69:3)
Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)
auferendum utique fuit, quod summo scelere invaserat.
(세네카, 행복론, Liber IV 179:3)
Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ?
(세네카, 행복론, Liber IV 181:1)
beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ;
(세네카, 행복론, Liber V 88:1)
Ingratus est Coriolanus, sero et post sceleris paenitentiam pius ;
(세네카, 행복론, Liber V 92:1)
Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere.
(세네카, 행복론, Liber VI 119:1)
Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 131:1)
In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit.
(세네카, 행복론, Liber VI 190:1)
Habent scelera leges suas ;
(세네카, 행복론, Liber VII 92:2)
Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:1)
soluta legibus scelera sunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 133:3)
scelera enim sceleribus tuenda sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:3)
qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION