라틴어 문장 검색

Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur.
(세네카, 행복론, Liber III 125:1)
Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:3)
renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 666:2)
Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens irae publicaverat.
(세네카, 행복론, Liber VI 162:1)
pro fide conservanda et non violanda, pro justitia manutenenda, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, proviolentia repellenda, pro tutela sui corporis facienda et pro necessariacausa, de quibus singulariter dispiciamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 281:3)
Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:1)
Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:1)
Et hanc conservationem vocabant antiqui philosophi auream catenam, qua omne ens in suo ordine a primo ente conservatur, ipsum autem primum ens, sicut ante se non habet causam, sic ante se non habet conservans.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:5)
id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conservata religione confirmare exercitum, cum animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere consuessent, quos conservare fidem viderent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
Verum Deus omnipotens omniaque disponens, qui leonum ora obturavit parvumque Ioam conservavit a tyrannide Athaliae cum regis liberos neci mandasset, atque etiam Isaacum liberavit in ipso temporis ariticulo in quo manus ad eum iugulandum extensa est, fratrem iuniorem conservavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION