라틴어 문장 검색

hi conlocantur spectantes ad septentrionem et maxime viridia prospicientes, valvasque habent in medio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장53)
ipsi autem sunt ita longi et lati, uti duo triclinia cum circumitionibus inter se spectantia possint esse conlocata, habentque dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvata, uti de lectis per spatia fenestrarum viridia prospiciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장54)
pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장9)
quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장11)
Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장9)
harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장3)
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장1)
item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장4)
Aquae autem species est, quae cum habeat non satis perlucidas et ipsa uti flos natat in summo, colore similis vitri purpurei.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장19)
repensat eidem Iupiter ablatum florem, pro flore pudoris Eterno largitus ei florere nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:8)
Concludens sociis floribus, adfuit Flos illic redolens gratus Adonidis, Argentoque suo nobile lilium, Praedicabat agros, imaque vallium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:2)
Ortulus iste parit fructum cum flore, fauorem Flos et fructus emunt:
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:3)
sed velut fecunda vallis concipite ac viride germinetis, viride dico fructiferum vere pacis;
(단테 알리기에리, Epistolae 29:4)
ut enim videre, sic invidere florem rectius quam flori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:6)
A simili uariis inscribit floribus axem Virgo, flore nouo cogens iuuenescere ferrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION