라틴어 문장 검색

ire ipsum et opponere maiestatem imperatoriam debuisse cessuris ubi principem longa experientia eundemque severitatis et munificentiae summum vidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장2)
ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장10)
Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem, piaculum furoris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장9)
Caecina comperto vanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit viam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장3)
pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus superstagnavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장4)
classis Amisiae relicta laevo amne, erratumque in eo quod non subvexit transposuit militem dextras in terras iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장2)
exclamat irent, sequerentur Romanas avis, propria legionum numina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장3)
C. Silio cum triginta peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장2)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
sic obviam irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum urbis meminissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장23)
se quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aequo animo si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente divelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장27)
nunc quia non metu ducatur iturum ut praesentia spectaret componeretque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장4)
vita Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장5)
aut si quis ex magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION