라틴어 문장 검색

Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiendi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiendae milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem euocat, magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장3)
Mensis artiore praecingitur circulo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:12)
Seneca Lucilio suo salutem December est mensis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 181)
Adeo nihil interest, ut non videatur mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 1:4)
Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:4)
hiemps cecidit, referent illam sui menses;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:6)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 501)
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:5)
Et vidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:3)
Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:2)
Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:5)
mensis erat October, dies III idus Octobris.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:3)
Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:7)
Nam si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION