라틴어 문장 검색

simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:2)
erit, inquit [M.] Brutus, aut iam est iste quem exspectas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:1)
Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:3)
quid est quod exspectetur docti alicuius sententia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:6)
qua re quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 1:1)
Quae quidem omnia cum perite et scienter item breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut fieri posse quicquam melius putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 4:3)
sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:7)
Multum ab his aberat L. Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:1)
Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:8)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
an exspectas quid ego iudicem de istis, qui tibi sunt aeque noti ac mihi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:6)
illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam aliquid possem, afuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:1)
aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:5)
Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION