라틴어 문장 검색

quae autem inutiles sunt et vacuae, disperguntur ut fumus ac nebulae;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:16)
Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:1)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:1)
Adipes ac pinguedo sacrificiorum et hostiarum quid significent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 1:1)
Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:5)
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:15)
Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:21)
Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud coeleste manna confirmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:11)
Quod non otiose tritum ac politum accipimus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:12)
eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:13)
Hujus responsio in Deum ac naturam impia;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:2)
Hos malis praesentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari praesentibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:5)
Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animae, ac futura vita.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:4)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION