라틴어 문장 검색

tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato - tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 379:1)
tamen consul alter, equestri proelio uno et volnere suo aeger et minutus, trahi rem malebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 547:1)
eum animo magis quam corpore aegrum memoria volneris aciem ac tela horrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 559:1)
haec adsidens aegro collegae, haec in praetorio prope contionabundus agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:1)
stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:2)
ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat quo altius ab aqua exstaret vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 32:1)
fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit, quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:2)
ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 98:1)
Hannibal id damnum haud aegerrime pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 504:1)
dicto prope citius equum in viam Claudius deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 637:1)
censores, vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo nata bello erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 221:1)
ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:3)
ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, aegrum simulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 118:2)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
ac primo temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION