라틴어 문장 검색

legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 325:1)
praeterea in Hispania feliciter a P. et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 16)
scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et viginti milia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 563:1)
Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 599:1)
res praeterea in Hispania a P. et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha7)
paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea iumenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:2)
eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus - Manus ei nomen erat - indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant id incendium fecisse, volgoque facturos alia, ni conprendantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 387:1)
sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 608:1)
potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 622:1)
naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 666:1)
res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha10)
classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 69:1)
magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt qui equo merere deberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 178:1)
res praeterea feliciter a P. Scipione in Hispania et a P. Sulpicio praetore adversus Philippum et Achaeos gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha16)
stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus 10 data - dari autem placere eandem quam populo - deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 210:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION