라틴어 문장 검색

Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 1:2)
Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 16:4)
Illi enim vulgaris et cottidiana res contigit, recipere, quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:2)
Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:6)
Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:2)
Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit " Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit, Iam vero - o di boni, rem perditam !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 3:4)
"Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:4)
Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)
Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:8)
Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 8:16)
Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:9)
abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:6)
Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 5:2)
aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 5:6)
Hoc quomodo aliquando faciendum est cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia MVSA, qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION