라틴어 문장 검색

Meus est, scio iam de argumentis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 638)
Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장23)
itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장31)
itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem, quae rei dubiae faciat fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 3:1)
ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:9)
66. In Genesis libro creationis narrationes, suum per figurae ac narrationis sermonem, altam de humana exsistentia et historica realitate doctrinam complectuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:1)
aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:1)
argumentum ingens aut fabula, ut Cicero argumenta erant in valvis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7911)
Dum in hoc narrationis contextu sermo de Cupidine nasceretur, praefatae narrationi, meorum verborum parenthesi syncopatae, tenorem hujus quaestionis inserui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:21)
nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 227:1)
altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 79:1)
nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, argumentum, inquit, tale est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 103:1)
igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:1)
nam si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per se comprobanda posuissem, tempus esset iam de ordine argumentorum et de conlocatione rerum aliquid dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 181:1)
Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION