라틴어 문장 검색

Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 450:1)
una natura freti aestusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 455:1)
proinde deis bene iuvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum - neque enim cum pari hoste certamen esse - quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 479:1)
ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:3)
moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 493:1)
ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:2)
nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adulescente florentissimo proponam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 600:1)
nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt, quia procul externus metus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 631:1)
classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 71:4)
itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem - duae sunt haud multum inter se distantes - confugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 96:1)
quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 167:1)
se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 327:1)
ubi responderunt aquam dierum quinque et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus ut silentium quieti, nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 354:1)
hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 396:1)
aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 429:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION