라틴어 문장 검색

iam tum canities animi, iam dulce loquendi pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:10)
vel quis non sitiens sermonis mella politi deserat Orpheos blanda testudine cantus?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:134)
"Hoc te praeterea crebro sermone monebo, ut te totius medio telluris in ore vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse facta palam nec posse dari regalibus usque secretum vitiis;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:149)
reginam casto cinxerunt agmine matres Elysiae teneroque levant sermone timores et sparsos religant crines et vultibus addunt flammea sollicitum praevelatura pudorem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:180)
sermonum gratia mecum, mecum somnus erat cautique per atria ludi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:124)
nec plus sermone morabor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:50)
iactabatque ultro, quod soli castra paterent sermonumque foret vicibus permissa potestas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:36)
quae non posteritas, quae non mirabitur aetas tanti consilium vulgi potuisse taceri aut facinus tam grande tegi mentisque calorem non sermone viae, non inter pocula rumpi?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:168)
illi dum plurima ficto certatim sermone petunt, extendere longos a tergo flexus insperatoque suprema circuitu sociare parant;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:219)
Orantem medio princeps sermone refovit:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:185)
fucati sermonis opem mens conscia laudis abnuit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:253)
non inter pocula sermo captatur, pura sed libertate loquendi seria quisque iocis nulla formidine miscet.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:79)
nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 13:2)
Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octavius vitam finivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장1)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION