라틴어 문장 검색

Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:4)
Beneficia non parant amicitias ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 12:2)
Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 7:2)
Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:4)
non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 2:2)
haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 4:9)
Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:2)
acceperunt iniuriam ut facerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:4)
Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:8)
ille naturae beneficio non timet, suo sapiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 11:9)
sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa, quibus premitur, erumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:3)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)
De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 33:1)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
Quicquid in me potest iniuriam pati, hoc est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION