라틴어 문장 검색

Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 5:2)
Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 10:1)
Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:5)
Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:4)
eaque satis est ita forari, ne possint capere plus unius apis incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:4)
Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 14:5)
Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:1)
igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장9)
nihil ausuram plebem principibus amotis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장5)
coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장4)
qui amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장5)
primus Caesar cum praetoriis cohortibus capto vallo dedit impetum in silvas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장10)
valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in bellum traxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장3)
regem illa tempestate non habebant, amoto Vonone:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION