라틴어 문장 검색

Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 73:1)
non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 94:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:2)
et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos - ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant - urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 411:1)
excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a valle Tauri usque ad iuga qua in Lycaoniam vergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 453:1)
ne qua praeter arma efferto ex iis oppidis agris castellisque quibus excedat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 454:1)
iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 501:1)
his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 49:1)
cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)
et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 584:1)
Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 652:2)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 617:1)
nautae metu ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION