라틴어 문장 검색

"ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est Albaque ab Ascanio condita Longa duce."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 525)
percunctatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit Troianos esse, ducem Aeneam, filium et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 23:2)
oppidum condunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 26:2)
novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:2)
inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:1)
ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 68:1)
ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae conderetur fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 68:3)
quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:2)
condita urbs conditoris nomine appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 73:2)
dextra Hercules data accipere se omen fata ara condita ac dicata ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 81:1)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 196:1)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:2)
est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurate consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 453:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION