라틴어 문장 검색

AT ubi turbo persecutionis quieuit, progressi in puplicum fideles Christi, qui se tempore discriminis siluis ac desertis abditisue speluncis occulerant, renouant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac ueluti uictricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.2)
alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:14)
et seruatur adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod est in silua Elmete.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 2:2)
Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.9)
Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum, uocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco, qui uocatur Bosanhamm, siluis et mari circumdatum, et in eo fratres V siue VI, in humili et paupere uita Domino famulantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:7)
de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.3)
Mansit autem in episcopatu annis XXXIII, et sic caelestia regna conscendens, sepultus est in porticu sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab incarnatione dominica DCCo XXIo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 2:4)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
o pereant siluae deficiantque canes!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 94)
Tunc mihi, tunc placeant siluae, si, lux mea, tecum arguar ante ipsas concubuisse plagas:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 98)
Sic ego secretis possum bene uiuere siluis, qua nulla humano sit uia trita pede.
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris9)
Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 41:1)
pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 322:1)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION