라틴어 문장 검색

Ad eiusmodi propositum assequendum opus est disputatione scientifica socialique quae responsalis sit et ampla, quaeque consideret omnes notitias quae praesto sint et res earum nomine appellare valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:2)
137. Eo quod omnia inter se arte coniunguntur nec non quaestiones nostrae aetatis visionem postulant quae omnes aspectus mundani discriminis consideret, quasdam nunc proponimus de diversis aspectibus oecologiae integrae sententias quae liquido rationes humanas socialesque amplectatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 180:1)
Non loquimur de proposito optionali, sed de quaestione essentiali iustitiae, quandoquidem terra quam accepimus etiam ad illos pertinet qui sunt venturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:6)
Quod ob propositum in hanc venimus vitam?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:7)
Mutua subiectio ad unum mundum, unum commune propositum cogitandum nos obstringit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:3)
Quaedam consilia Declarationis Holmiensis (anno MCMLXXII) commemorans, inter alia statuit internationalem cooperationem ad oecosystema totius terrae colendum, obligationem contaminantium id oeconomice sustinendi, officium impactionem ambitalem in unoquoque opere vel proposito ponderandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:3)
Quod ad caeli mutationes attinet, proposita sunt pro dolor exigua.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:2)
Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:6)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)
Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita, bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque cursum comparare valeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:6)
183. Impactionis ambitalis inquisitio consilio productionis inito vel cuilibet politicae proposito vel rerum agendarum indici non est posthabenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:1)
At in disputando peculiarem condicionem obtinere debent locorum incolae, qui sententiam rogantur de iis quae sibi suisque filiis volunt, et proposita considerare possunt, quae proximam oeconomicam utilitatem transgrediuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:6)
Participatio vult ut omnes de variis adspectibus variisque periculis et occasionibus congruenter doceantur, et deliberatione, initio facta, alicuius propositi ipsa non continetur, sed requirit ut inspectio vel instrumentis adhibitis monitoriis exploratio continenter agantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:8)
Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:4)
Ex disceptatione deliberatio exstare poterit propositum non persequendi, sed etiam idem mutandi aut alias optiones eligendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION