라틴어 문장 검색

et se vincat et cupiat mori ab inferis reversus, hic prosit mihi Iove esse genitum, stabo at, ut certo exeant emissa nervo tela, librabo manu, regam furentis arma, pugnanti Herculi tandem favebo - scelere perfecto licet admittat illas genitor in caelum manus.
(세네카, Hercules Furens 1:57)
vade, perfectum est scelus, vindicta nondum:
(세네카, 메데아 15:4)
"Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae atque ingenii stetit ea iudicandum de homine est."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:12)
haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro, Varro Leucadiae maxima flamma suae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b30)
asserit hic Samius post docta silentia lustri Pythagoras solidum princeps quod musica mundum temperet et certis concentum reddat ab astris, signaque zodiacus quae circulus axe supremo terna quater retinet proprio non currere motu, aequis inter se spatiis tamen esse locata fixaque signifero pariter quoque cernua ferri, praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur, hoc numero adfirmans, hoc ordine cuncta rotari:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium26)
sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere, quid officiorum solvat, quam meminisse, quid debeat, etiam nunc laxatis verecundiae habenis obsequium alloquii impudentis iteramus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:2)
censuitque iustius fieri, si inter perfectos Christi quam si inter praefectos Valentiniani constituerere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:2)
pariter pallorque ruborque purpureas hausere genas, oculique verentes ad sanctum rediere patrem, postquam ordine mensae victa fames, signis perfectam auroque nitentem Iasides pateram famulos ex more poposcit, qua Danaus libare deis seniorque Phoroncus adsueti, tenet haec operum caelata figuras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권188)
capiti tremit aerea cassis ter niveum scandente iuba, latus omne sub armis ferrea suta terunt, umeros ac pectora late flammeus orbis habet, perfectaque vivit in auro nox Danai:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권52)
"tardius umenti noctem deiecit Olympo Iuppiter et versum miti, reor, aethera cura sustinuit, dum fata vetat, nec longius umquam cessavcre novae perfecto sole tenebrae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권85)
Hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit usque adhuc probare non valuit, ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:4)
Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 5:1)
Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:20)
Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:1)
Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae potentiae et maiestatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION