라틴어 문장 검색

Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
Quid ergo miramini si vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:1)
Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim sacratorum consiliis examino, novum mirumque plane comperior, deae quidem me tantum sacris imbutum at magni dei deumque summi parentis, invicti Osiris, necdum sacris illustratum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:1)
arte mira, miro consilio
(ARCHIPOETA, I29)
sanctum suae mentis consilium
(ARCHIPOETA, I33)
consilio cuius regitur validaque manu ius.
(ARCHIPOETA, III6)
incolumis vivas, plus Nestore consilii vas.
(ARCHIPOETA, III8)
et caeli consilia nemini revelem.
(ARCHIPOETA, V32)
qui sine consilio
(ARCHIPOETA, VII39)
Quod inauditum omnibus seculis ante infortunium, episcopo et comiti solummodo perplurimi reputant, ex quorum consilio hoc factum esse perhibetur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:3)
Sed ille, ut diximus, nimia clementia et prudenti consilio usus, ne ad regni periculum perveniret, ita fieri noluit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:2)
Sed, advenientibus paganis, consilio divino et optimatum adminiculo, pro communi utilitate, discordia illa aliquantulum sedata, Osbyrht et Aella, adunatis viribus congregatoque exercitu, Eboracum oppidum adeunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:3)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:4)
Ad quod ego taliter respondi 'Nec hoc suaviter et temerarie sine consilio meorum posse promittere.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION