라틴어 문장 검색

nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare , et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore dixit dulciorem melle profluere , qua certe delectatione nihil fingi maius potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:1)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:7)
Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse !"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:5)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:3)
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:3)
Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:2)
Nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:8)
Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 1:4)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:5)
Sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 19:4)
Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:5)
Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION