라틴어 문장 검색

quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:1)
in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 10:6)
nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:2)
Placet Stoicis omnia peccata esse paria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:2)
nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장2)
tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:6)
quae sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:8)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
atque ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:5)
quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장2)
an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:2)
Itaque tertius locus est de peccatorum aequalitate omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:7)
atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 2:5)
nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장3)
quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION