라틴어 문장 검색

ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 48:1)
Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 369:1)
medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 644:1)
tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis collibus considere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 613:1)
quod ubi animadvertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 36:1)
Maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 326:1)
Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 328:2)
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum quidnam de seditione statueretur scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 464:1)
inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 481:2)
classis Romana a Messana Locros aliquot horis die superante accessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 107:1)
verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt ut non armis, sed vitiis videretur certari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 118:1)
praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 341:1)
numero militum aliquantum Mazaetullus superabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 417:1)
altitudine aliquantum onerariae superabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 121:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION