라틴어 문장 검색

Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:2)
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:1)
Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:3)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 23:1)
Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:5)
Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικη`ν vocant, administrandae familiaris rei scientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 10:2)
Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium,-sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 70:4)
Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:5)
Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:4)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)
nam et studium ipsum nuper celebrari coepit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:10)
Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:2)
Denique, inquit, scis et nos nuper seruos fuisse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION