라틴어 문장 검색

si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 16:2)
sapientia rerum terminos novit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 16:3)
sapientia autem omnes tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 16:5)
Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:4)
Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 50:4)
Hoc est enim sapientia, in naturam converti et eo restitui, unde publicus error expulerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:3)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Seneca Lucilio suo salutem Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam sapientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 951)
" Si aliae," inquit, " artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:1)
" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:1)
Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:1)
non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:3)
Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 60:3)
aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:6)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION