라틴어 문장 검색

35. Lumen fidei in Iesum iter etiam illuminat omnium Deum quaerentium et propriam offert operam christianae doctrinae in dialogo cum diversarum religionum asseclis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:1)
Sanctus Ioannes in Evangelio hunc fidei aspectum in lumen protulit, fidem et memoriam simul coniungens, utramque cum actione Spiritus Sancti associans qui, ut ait Iesus, « suggeret vobis omnia » (Io 14,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:18)
Ab Ipso sumpto initio, qui est Lumen de Lumine, ex Filio Unigenito Patris, nos quoque Deum cognoscimus et accendere possumus in aliis desiderium ad Eum accedendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:4)
Quapropter sub lumine fidei, e fiducia totali in Deum Salvatorem Decalogus suam obtinet altissimam veritatem, quae continetur in exordio decem praeceptorum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:3)
Et hoc iter novum recipit lumen ex iis quae Iesus docet in Sermone Montano (cfr Mt 5-7).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:8)
Itaque fides ostenditur universalis, catholica, quoniam lumen eius augescit ad illuminandum mundum universum cunctamque historiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:10)
51. Profecto ob conexionem eius cum amore (cfr Gal 5,6), fidei lumen ponitur in reale ministerium iustitiae, iuris et pacis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:1)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
Sic, fides donum est pro omnibus, donum est commune, lumen eius illucescit non tantum internum Ecclesiae nec tantummodo utile redditur ad civitatem aeternam ultra exstruendam;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:9)
Lumen pro vita in societate
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 103:1)
54. Recepta et in familia penitus perspecta, fides lumen fit ad omnes sociales relationes illuminandas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:1)
57. Fidei lumen haud sinit nos mundi tribulationes oblivisci.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:1)
Quot viris mulieribusque fidei patientes fuerunt mediatores luminis!
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:2)
Fides non est lumen quod cunctas tenebras nostras dissipat, sed lampas quae noctu gressus nostros illuminat, et hoc ad iter faciendum sufficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:6)
Homini dolenti Deus rationes non tradit ad omnia enodanda, sed offert suam responsionem sub specie praesentiae quae eum comitatur, sub specie historiae boni quod cuilibet passionis historiae nectitur ad aperiendum in ea luminis aditum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION