라틴어 문장 검색

Augendi propagandique imperii neque uoluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitauit, nec nisi uerecundia, ne obtrectare parentis gloriae uideretur, destitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 18장 1:1)
quo facto sicut gloriam auxit, ita gratiam minuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 3:1)
nam cum praesto esset ubique fortuna, et temeritas in gloriam cesserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 21:1)
Vera et salubri aestimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 32:1)
Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 28:1)
"pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 10:5)
"Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:6)
Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 14:1)
Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praefereuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 1:3)
"quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:4)
"Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris relinquatis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:49)
evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 14:2)
"Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:14)
Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 9:1)
"Sed - si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit - ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION