라틴어 문장 검색

Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:17)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:9)
"Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:22)
atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:35)
"Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:6)
"morior per vestram gloriam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:14)
Ille moriturus ex gloria est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:17)
iste moritur semper ad gloriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:18)
Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:24)
favebant sibi omnes in gloria paenitentis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:18)
"Omnis gloria filiae regis ab intus;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:5)
Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:7)
Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:13)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION