라틴어 문장 검색

quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
nec cuiquam iudici grave auris studiis honestis et voluptatibus concessis impertire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장7)
fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장4)
Caesennio Paeto et Petronio Turpiliano consulibus gravis clades in Britannia accepta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장1)
Druidaeque circum, preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장3)
nec defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장2)
Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장1)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장1)
denique aut salutem tali consilio quaeri, aut nihil gravius audenti quam ignavo patiendum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장10)
cuius aspectu (ipsa principis verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장7)
decretae eo nomine supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur, gravioribus iam ludibriis quam malis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장9)
et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장4)
tum ancilla domina validior et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta, postremo crimen omni exitio gravius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장7)
Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION