라틴어 문장 검색

armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 271:2)
cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 392:1)
ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 235:1)
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)
perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:1)
ibi navibus longis deductis inpositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:1)
et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 607:2)
in Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 43:1)
non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:1)
haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 504:2)
in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 306:1)
tradita Achradina mercennariorum militum ducibus ad Bomilcarem navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 410:1)
Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captae urbis rediret, Agrigentum navigat, expectaturus magis eventum quam inde quicquam moturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 416:1)
et satis ad id virium credebant accessisse viginti milia Celtiberorum ea hieme ad arma excita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 470:1)
aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION