라틴어 문장 검색

Adde quod ante resurrectionem Christi
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:1)
Nunc vero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium voces et litterae sonant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:10)
Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:13)
Non plangam cum Iacob et David filios in lege morientes, sed cum Christo in evangelio suscipiam resurgentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:2)
Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi videntem comminus dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:1)
"Cupio dissolvi et esse cum Christo"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:7)
"Mihi vivere Christus est et mori lucrum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:9)
ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renaseimur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:8)
Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:30)
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:11)
Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:12)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
O miserabilis humana condicio et sine Christo vanum omne, quod vivimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:3)
"tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION