라틴어 문장 검색

si uenter imus tumet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:8)
quo fit, ut et imus uenter in conspectu medici sit et infans ad os uoluae conpellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:5)
Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:1)
Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:4)
Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panniculo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 8:1)
Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:2)
Si duo triaue sunt, imum quodque primum curandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:1)
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:3)
Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:5)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:2)
eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:3)
A qua breues duae sub interioribus angulis deorsum spectant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:3)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:1)
superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:2)
eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION