라틴어 문장 검색

militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 29:1)
aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 188:3)
enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 262:1)
hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:2)
metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi, metu gravioris quaestionis detegunt insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 264:1)
Itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 391:1)
tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 396:1)
fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 398:1)
ceterum ita fama variat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 418:1)
postero die ad propinquum Eleorum castellum - Pyrgum vocant - copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 485:2)
et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 585:2)
colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:2)
tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis collibus considere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 613:1)
tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 614:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION