라틴어 문장 검색

sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:1)
'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis deuotoque uobis animo dubitaueritis, - quod prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat - nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, uobis autem exprobrabit aut temeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii de me iudicii.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 4:1)
tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem extiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:1)
pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae, de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse negotium conuinceretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:3)
ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:2)
aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 3:3)
reciperatorio iudicio pronuntiatam, patre asserente Flauio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quam quaestorio scriba.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 3장 1:2)
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:2)
"vel iudicium tuum serva."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:27)
Et si negligentie sontes aut ignavie censeremur ob iniuriam tarditatis, citra iudicium discretio sancta vestra preponderet;
(단테 알리기에리, Epistolae 3:2)
Huius iudicium omnem severitatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:3)
Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:3)
Miro namque Dei iudicio quandoque agi credendum est, ut unde digna supplicia impius declinare arbitratur, inde in ea gravius precipitetur;
(단테 알리기에리, Epistolae 39:10)
Precaveant sacratissimi regis alta consilia, ne celeste iudicium Samuelis illa verba reasperent:
(단테 알리기에리, Epistolae 54:2)
Tu quoque, transtiberine sectator factionis alterius, ut ira defuncti Antistitis in te velut ramus insitionis in trunco non suo frondesceret, quasi triumphatam Carthaginem nondum exueras, illustrium Scipionum patrie potuisti hunc animum sine ulla tui iudicii contradictione preferre.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION