라틴어 문장 검색

Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장21)
et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장4)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장2)
Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장3)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장2)
In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus sequens declarabit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장17)
Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)
Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장15)
altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장5)
adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur ". Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장28)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: " Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION