라틴어 문장 검색

in priris autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:2)
Ad hanc autem rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam, utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere vitae, sed naturae magis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:1)
id in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 162:2)
Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum est in vita ne forte quid diserepet, vel multo etiam magis, quo maior et melior actionum quam sonorum concentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:3)
Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed, cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:1)
Patefactus enim locus est ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio, quid cuique sit praeponendum, videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:5)
quod est difficile, nisi speciem prae te boni viri feras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:2)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:2)
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:3)
in qua difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 9:2)
sed primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:1)
nitidum quoddam genus est verborum et laetum, et palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae ac fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:4)
Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:2)
Tum Cotta 'quoniam [id,] quod difficillimum nobis videbatur, ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, explicaris, dimiserimus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION