라틴어 문장 검색

At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi quisque ducere trahere rapere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장6)
Agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:4)
Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:7)
vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:6)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:4)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 11:3)
Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 11:1)
His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 33:3)
Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 6:4)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)
Confragosa in fastigium dignitatis via est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:2)
Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION