라틴어 문장 검색

Hanc satius est suadere et expugnare adfectus, non circumscribere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:5)
Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:2)
Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:1)
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:5)
Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:3)
Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 19:3)
quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 19:5)
" Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:3)
" Si quis," inquit, " recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:1)
Mone, dic, quid me velis fecisse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:6)
Ne Gnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica virtus aut ratio suadebat, sed insanus amor falsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 64:1)
Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:6)
In particulas suasisse totum ordinanti parum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 44:5)
Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 63:1)
Non, si suadebit res, exibit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION